monumenta.ch > Petrus Blesensis > bnf16714.88 > bnf5941A.27 > bnf14764.87 > Ioannes, 1 > ad Romanos, 11 > bnf11947.86 r > sectio 616 > ad Romanos, 10 > Ezechiel, 16 > Numeri, 24 > sectio 444 > sectio 416 > Psalmi, 109 > sectio 512 > uwbM.p.th.f.68.258 > ad Galatas, 1 > sectio 52 > bnf17914.6 > ad Timotheum I, 3 > bnf4871.69 > sectio 180 > bnfGrec107.125 > ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. {0}[ Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] 29 > Isaias, 45 > sectio 806 > sectio 399 > Ioannes, 5 > Numeri, 1 > sectio 92 > sectio 706 > 26
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXV.Vesegothae, Ostrogothis a Wandalis victis, a Valente imp. Moesiam habitandam appetunt et obtinent; et cum Christiani fieri cuperent, Valens, ut Arianus, praedicatores Arianos ad eos mittit, et perfidiae suae veneno inficit. <<<     >>> XXVII.Vesegothae, Theodosio imp. eis internecionem moliente, eo aegrotante ad Thessaliam, Epiros, et Achaiam, et Pannoniam praedandas digrediuntur. Gratianus imp. foedus cum iis init, quod et Theodosius sanxit.

CAPUT XXVI.Vesegothi Romanorum subditi, ingenti fame pressi et a ducibus Romanis pessime habiti, sese in libertatem vindicant, et Thracias Daciamque Ripensem occupant. Valens imp., qui eos Ariana perfidia infici curarat, divina vindicta ab ipsis comburitur. SHOW APPARATUS

1 Evenit his, ut assolet, gentibus necdum bene loco fundatis, penuria famis. Coepere autem primates eorum et duces, qui regum vice illis praeerant, id est, Fridigernus, Alatheus et Safrach, exercitus inopiam condolere, negotiationemque a Lupicino Maximoque Romanorum ducibus expetere. Verum quid non auri sacra fames compellit acquiescere?
2 Coeperunt duces, avaritia compellente, non solum ovium boumque carnes, verum etiam canum et immundorum animalium morticina eis pro magno contradere, adeo ut quodlibet mancipium in unum panem, aut decem libras in unam carnem mercarentur. Sed iam mancipiis et supellectili deficientibus, filios eorum avarus mercator victus necessitate exposcit. Haud enim secus parentes faciunt, salutem suorum pignorum providentes, satius deliberant ingenuitatem perire quam vitam, dum misericorditer alendus quis venditur, quam moriturus servatur. Contigit enim illo sub tempore aerumnoso, ut Lupicinus ductor Romanorum Fridigernum Gothorum regulum ad convivium invitaret, dolumque ei, ut post exitus docuit, moliretur.
3 Sed Fridigernus doli nescius, cum paucorum comitatu ad convivium veniens, dum intus in praetorio epulatur, clamorem miserorum morientium audiret, iamque alia in parte socios eius reclusos, dum milites ducis sui iussu trucidare conarentur, et vox morientium duriter emissa iam suspectis auribus intonaret; illico apertos ipsos dolos cognoscens Fridigernus, evaginato gladio in convivio, non sine magna temeritate velocitateque egreditur, suosque socios ab imminenti morte ereptos ad necem Romanorum instigat.
4 Qui, nacta occasione votiva, elegerunt viri fortissimi in bello magis quam in fame delicere, et illico in ducum Lupicini et Maximi armantur occisionem. Illa namque dies Gothorum famem Romanorumque securitatem ademit; coeperuntque Gothi iam non ut advenae et peregrini, sed ut cives et domini possessoribus imperare, totasque partes septentrionales usque ad Danubium suo iure tenere.
5 Quod comperiens in Antiochia Valens imperator, mox armato exercitu, in Thraciarum partes digreditur; ubi lacrymabili bello commisso, vincentibus Gothis, in quodam praedio iuxta Hadrianopolim saucius ipse refugiens, ignorantibus quoque quod imperator in tam vili casula delitesceret Gothis, igneque, ut assolet, saviente ab inimico supposito, cum regali pompa crematus est, haud secus quam Dei prorsus iudicio; ut ab ipsis igne combureretur quos ipse veram fidem petentes in perfidiam declinasset, et ignem charitatis ad gehennae ignem detorsisset.
6 Quo tempore Vesegothae Thracias Daciamque Ripensem post tanti gloriam tropaei, tanquam solo genitali potiti, coeperunt incolere.